- GANNODURUM olim
- GANNODURUM olimquae nunc Constantia dicitur. Vide Constantia. Huius cives, sub initia Reformationis, cum iam ante quaedam mutaslent parumque honesta contubernia lege vernislent, discessêrunt ab iis, hi qui Canonici dicuntur: Ambrosio Blaurero doctore usi. A. C. 1523. post disputationem Bernensem, imagines, et Mislam abolevêrunt. Cum plurimis aliis postea, A. C. 1529. contra decretum Spitense protestati sunt. Post quae urbes hae quatuor Argentoratum, Constantia, Memminga, et Lindavium, peculiatem fidei suae confessionem, Carolo v. per Casparum Hedionem Ecclesiae Argentin. Doctorem exhibuêrunt, A. C. 1530. quam Eccius, et Faber cum confutare conati essent, scriptum horum sub Comitiorum finem, quae tum Augustae habita, recitari iussit Imp. cum Confessio publice audita non fuislet. Post victos Protestantes, Constantia ab Hispanis tentata est clam, A. C. 1548. quod cum non procederet, proscripti cives, cum salutis viam viderent nullam, Austriacis se dedidêrunt; a quibus Praefecto accepto, mox ministris Ecclesiae exilium indictum est: Octobris mense praefati anni. Vide Ioh. Sleidan. Comm. de statu Relig. et Reip. l. 6. et 21. ut et in voce Ganodurum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.